Montag, 26. April 2010

Antiphon O VIRIDISSIMA VIRGA

O viridissima virga,
ave, quae in ventoso flabro sciscitationis sanctorum prodisti
Cum venit tempus, quod tu floruisti in ramis tuis
ave, ave, sit tibi, quia calor solis in te sudavit
sicut odor balsami.
Nam in te floruit pulcher flos, qui odorem dedit omnibus aromatibus,
quae arida erant.
Et illa apparuerunt omnia in viriditate plena.
Unde caeli dederunt rorem super gramen,
et omnis terra laeta facta ext
quoniam viscera ipsius frumentum protulerunt,
et quoniam volucres caeli nidos in ipsa habuerunt.
Deinde facta est esca hominibus
et gaudium magnum epulantium.
Unde, o suavis Virgo,
in te non deficit ullum gaudium.
Haec omnia Eva contempsit.
Nunc autem laus sit Altissimo

Link to O VIRIDISSIMA VIRGA - LATEIN-DEUTSCH / LATIN-GERMAN

http://www.christine-rimkus.de/Texte/HildegardvonBingen.pdf

LISTEN TO: O VIRIDISSIMA VIRGA